Hector Berlioz – Veni Creator
Genre Pop

LYRIC
Veni Creator

Veni Creator Spiritus
Mentes tuorum visita;
Imple superna gratia
Quæ tu creasti pectora

Qui Paracletus diceris
Donum Dei altissimi
Fons vivus, ignis, caritas
Et spiritalis unctio

Tu septiformis munere
Dextræ Dei tu digitus
Tu rite promissum Patris
Sermone ditans guttura
Accende lumen sensibus
Infunde amorem cordibus
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti

Hostem repellas longius
Pacemque dones protinus;
Ductore sic te prævio
Vitemus omne noxium

Per Te sciamus da Patrem
Noscamus atque Filium
Te utriusque Spiritum
Credamus omni tempore

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *